De Admirandis, Pag. 379
 
Vanini, De Admirandis

/p. 379/ visi, quos nulla unquam subsecuta est in

tota Europa Regum pernicies. E contra complures

Principes mortui sunt absque ullo cometae

indicio. An cometes, ubi apparet, terret

Principes ob commune de ipsorum morte

iudicium, ideoque tristi illa cogitatione sibimetipsis

mortem accersunt?

DIALOGUS LII.

De oraculis.

Alex. –

At quid de oraculis censes? Lapideae

Deorum statuae responsa dabant,

futura praedicebant, quae in

remotissimis terrae partibus agebantur,

manifestabant, ut Historicorum

monumenta testantur. I. C. – A Daemone

haec omnia facta esse pro certo habetur apud

Christianos. Attamen, quia nullum extat Ecclesiae

decretum, non est veritus Magister

meus Pomponatius id inficiari. Alex. – Quae illum

movet ratio? I. C. – Quia responsa

edebantur circa singulares actiones, quae nullo

modo Daemoni innotescunt. Alex. – Imo

cognoscit Daemon, ut inquiunt aliqui, per

suam essentiam. I. C. – Minime, inquit ille, qui

enim ita cognoscit, aut est causa rei cognitae

aut effectus. Sic Averroës dixit Deum esse

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum